Codex Theodosianus 5.1.5
inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ AURELIANO P (REAFECTO) P (RÆTORI) O
CT.5.1.5 Nepotes ex filia avis pro rata parte hac condicione succedant, qua et matres, si viverent, hereditatem patrum sibi cum fratribus vindicarent, scilicet ut mixtis matrum suarum dotibus avi hereditatem pro rata parte, quam lex divalis censuit, cum avunculis partiantur; nec amplius his quicquam de avitis facultatibus tribuatur, quam legis dudum latæ sanctio comprehendit, scilicet detracta tertia partis eius, quæ eorum matri, si dotem iungeret, debebatur․ Si vero dotem matris miscere noluerint, maternis et paternis facultatibus oportet esse contentos, quos constat alienæ iam familiæ esse procreatos.
subscriptio DAT․ PRID․ NON․ OCTOB․ CONSTANT (INO) P (OLI) ARCAD (IO) IV ET HONORIO III AA․ CONSS. (396[?] Oct․ 6)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
