Codex Theodosianus 5.1.4
inscriptio IMPPP․ VALENT (INIANUS) , THEODOS (OSIUS) ET ARCAD (IUS) ․ AAA․ CONSTANTIANO P (REAFECTO) P (RÆTORI) O GALLIARUM.
CT.5.1.4 Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia defuncta cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncti filia, superstes patri, inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusve eius, quæ defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, avunculis scilicet sive materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat.
CT.5.1.4.1 Quod si hic defunctus, de cuius bonis loquimur, habebit ex filia nepotes, et præterea filios non habebit, sed qui præferri nepotibus possint, habebit agnatos, in quandam Falcidiam et in dodrantem nepotes iure succedant.
CT.5.1.4.2 Hæc eadem, quæ de avi materni bonis constituimus, de aviæ maternæ sive etiam paternæ simili æquitate sancimus; nisi forte avia elogia inurenda impiis nepotibus iusta semotis ratione monstraverint.
CT.5.1.4.3 Non solum autem, si intestatus avus aviave defecerit, hæc nepotibus, quæ sancimus, iura servamus, sed et si avus vel avia, quibus huiusmodi nepotes erant, testati obierint et præterierint nepotes aut exheredaverint eosdem, et de iniusto avorum testamento, et si quæ filiæ poterant vel de re vel de lite competere actiones nepotibus deferimus, secundum iustum nostræ legis modum, quæ de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis.
subscriptio DAT․ V․ KAL․ MART․ MEDIOL (ANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS. (389 Febr․ 25)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
