Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 5.1.2

DE LEGITIMIS HEREDITATIBUS

inscriptio IMPP․ VALENT (INIANUS) ET VALENS AA․ AD AUXONIUM P (REAFECTUM) P (RÆTORI) O.

CT.5.1.2 Quia non solum filius consanguineus, sed etiam per adoptionem quæsitus, nulla capitis deminutione intercedente eius, matrem excludit; si quidem patiatur mater defunctorum excludi a fratribus consanguineis exsistentibus, quibus ipsa præferatur intercedente capitis deminutione, proximior gradus ineatur․ Nam constitutio divi Constantini ad Bassum præfectum prætorio emissa patrui tantummodo ius antiquum temperavit, ut, si unus patruus seu duo pluresve sint, sive filius filiive eorum usque ad nepotem exstiterint, beneficio constitutionis in partem tertiam componant; de consanguineis vero fratribus nullam fuisse mentionem cognovimus․ Evidenter licet antiquo iure servato, ac divalis memoriæ Constantini constitutione conprobata, prospectum esse videatur a nostra clementia, ut in huiusmodi litibus, qui frater consanguineus debet excludi secundum ius antiquum, præferatur iuxta memoratam destinationem; vel certe, si patrui persona intercesserit, usque ad nepotem ius constitutionis temperatum suum teneat robur atque firmitatem.

subscriptio DAT․ IV․ KAL․ IAN․ CONSTANT (INO) P (OLI) VALENTIN (IANO) N․ P․ ET VICTORE V․ C․ CONSS․ (369 Dec․ 29)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑