Codex Theodosianus 4.8.6
inscriptio imp․ constant (inus) a․ ad maximum p (ræfectum) u (rbi)
CT.4.8.6pr. Libertati a maioribus tantum impens (um) est, ut patribus, quibus ius vitæ in liberos necisque potestas (per) missa est, eripere libertatem non liceret․
CT.4.8.6.1 Si quisquam mi (nor) venumdatus actum maior administravit, quoniam min (oris) emptio scientiam non obligat, eum ad libertatem venie (ntem) emptionis actusque a maiore administrati præscribtio non tenebit:
CT.4.8.6.2 nec vero ille, qui apud quempiam pro servo (edu) catus , ac maior effectus vendenti veluti domino adquievi (t ac) tuque administrato iam pæne extremam relegit liberta (tem) , quoniam neque maior effectus originem suam noverat, ne (que) eam, quam ignoraverat, venditionis patiens deseruisse i (udi) candus est, minori similis, eadem emptionis atque actus ad (mi) nistrati præscribtione non alligabitur, sed utrique dabi (tur) adsertio․
CT.4.8.6.3 Paria etiam in libertinis erunt, qui quæstu quo (dam) in eandem rursus servitutem relabuntur․ Sed eorum hac exceptione causa distinguenda est, ut, qui inpubere (s) intra annum quartum decimum manumissi ac deincep (s in) servitio retenti ignorata libertate non utantur, mai (ores) que venumdati actum gerant, ab assertione non arceant (ur) , cum illi ætati tributæ libertatis ignoratio aut oblivi (o) concessa est․ Qui vero memoria firma venditioni post (fac) tæ non nescius innectitur, huius legis beneficio care (bit) .
CT.4.8.6.4 Et quoniam vicissim etiam ipsis, qui his rem commiseru (nt) , medendum est, si quisquam omnium, qui supra conprehensi sunt, in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit, profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit․
CT.4.8.6.5 Quod vero petitur, si id fuerit negatione controversum, per cautionem assertoris, ut alia lege conprehensum est, conservabitur, ac petitio differetur, ut, si fuerit adprobata spoliata libertas, gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut servo domini iure largitus est,et quæ ex earum rerum quæstu ac fructibus conciliata sunt et quæ de furtivis conpendiis obscure capta ac parata sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii nomine collocaverat․
CT.4.8.6.6 Ea vero, quæ testamento vel donatione quæsita sunt aut quæ ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur․
CT.4.8.6.7 Quæ tamen universa exacto libertatis iudicio, quoad a supra dictis rebus discernuntur, in sequestri esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure locatis ad eorum proprietatem uterque contendat․
subscriptio dat․ xv kal․ mart․ thessal (onica) severo et rufino conss. (323 Mai․ 18)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
