Codex Theodosianus 4.4.3
inscriptio impp․ arcad (ius) et honor (ius) aa․ æternali proc (onsuli) asiæ.
CT.4.4.3pr. Testamentum non ideo infirmari debebit, quod diversis hoc deficiens nominibus appellavit, cum superflua non noceant․ Prætermissa namque necessaria, non abundans cautela vel contractus inminuit vel testatoris officit voluntati․
CT.4.4.3.1 Nec patimur fidem conditi arbitrii ob hoc debere convelli, si aut maiorem in principio signatorum aut minorem aut nullum numerum conditor suæ prædixerit voluntati, cum quinque huic non ignari subscripserint testamento, licet non eisdem series fuerit recensita, sed is, qui extremum disponit arbitrium, obsignandum porrexerit testamentum․
CT.4.4.3.2 Nec enim novum promulgamus, sed divi Constantini sanctionem et inclitæ recordationis sententiam patris serenitatis nostræ nostraque super huiusmodi causa, quæ sunt ex antiquioribus propagata, secuti decreta statuimus, his, qui extremas ordinant voluntates, hæc esse servanda, ut et præsentes videant subscriptores et ii cur venerint non ignorent, etiamsi isdem scripturæ continentia non fuerit intimata․
CT.4.4.3.3 Nec si quid ex munificentia morientis fuerint consecuti, infructuosum subscribentes facient testamentum, cum hoc auctorem prudentissimum iurisconsultorum non sit ambiguum Scævolam comprobasse․
subscriptio dat․ xii․ kal․ april․ arcad (io) iiii et honor (io) iii․ aa․ conss․ (396[?] Mart.21)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
