Codex Theodosianus 4.19.1
inscriptio imppp․ grat (ianus) , valenti (nianus) et theod (osius) aaa․ eutropio p (ræfecto) p (rætori) o
CT.4.19.1pr. Qui post iudicii finem exceptis duobus mensibus, quibus per leges solutionum nonnumquam est concessa dilatio, moram adferent solutioni, a die patrati iudicii, quo obnoxii redditi sunt, in duplicium centesimarum conveniantur usuras, extrinsecus scilicet medietatem debiti, de quo litigatum est, sicut prius constitutum est, inferentes, usque in id tempus, quo debitum solutione diluerint․ Quod a nobis exemplo æquabili ex iuris prisci est formulis introductum, ut, quia malæ fidei possessores in fructus duplos conveniuntur, æque malæ fidei debitores simile damni periculum persequatur․
CT.4.19.1.1 Sed tamen creditor ternis interiectis mensibus post sententiam contestari moram debebit adhibitæ tarditatis, ut ei centesimarum duplicium fructus possit adquiri․ Cavendum quippe ex diverso est etiam contra illam malitiam creditorum, ne iudicatis ad solutionem cunctantibus incipiant spe dupli fenoris inminere; quamquam iudicatum, si hanc poenam a se removere festinet, contractam pecuniam vel apud iudices obsignatam locare vel iudicio conveniat offerre, ut periculum duplicium usurarum incurrere ex ea die, qua obnoxius esse coeperit, desistat․
CT.4.19.1.2 Distinguendum vero hoc quoque arbitrati sumus, ut, si contractus debiti ex stipulatione descendit et casu usuræ per annorum curricula summam capitis inpleverint, scilicet ut quantitas sortis quantitati fenoris adæquetur, post sententiam usuræ duplices non utriusque debiti currant, sed capitis quidem duplæ, usurarum vero simplæ․
subscriptio dat․ xv kal․ iul․ thessal (onica) grat (iano) v et theod (osio) i aa․ conss․ (380 Iun.17)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
