Codex Theodosianus 4.14.1
inscriptio imp․ theod (osius) a․ asclepiodoto p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.4.14.1pr. Sicut in re speciali est, ita ad universitatem ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur․ Sed si qua res vel ius aliquod postuletur vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilominus erit agenti triginta annorum præscriptio metuenda: eodem etiam in eius valente persona, qui pignus vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio possidente nititur vindicare․ Nam petitio finium regundorum in eo scilicet, quo nunc est, iure durabit․
CT.4.14.1.1 Quæ ergo ante non motæ sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo conpetere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem․ Nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, meruisse responsum vel etiam iudiciis allegasse, nisi allegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta conventio․ In eandem rationem illis procul dubio recasuris, quæ post litem contestatam in iudicium actione deducta habitoque inter partes de negotio principali conflictu triginta denuo annorum devoluto curricul, tradita oblivioni et diuturno silentio conprobantur․
CT.4.14.1.2 Non sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari ætate dumtaxat, quam diu sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni․ Nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario ei similiter ut aliis annorum triginta intervalla servanda sunt․
CT.4.14.1.3 Hæ autem actiones annis triginta continuis exstinguantur, quæ perpetuæ videbantur, non illæ, quæ antiquitus fixis temporibus limitantur․
CT.4.14.1.4 Annorum autem curricula ita numerari conveniet, ut et illa in demensionem tempora redigantur, quæ ante nostræ mansuetudinis sanctionem iugi taciturnitate fluxerunt․
CT.4.14.1.5 Verum ne qua otioso nimis ac desidi querimonia relinquatur, ei, qui se fiducia perpetuitatis actionem non movisse commemorat, decem post hanc legem annorum spatia continua superioribus addi præcipimus, ut, si quidem ante sanctionem hac lege præfinitos annos decurrisse patuerit, præter ea tempora quæ manarunt decem actori annorum spatia prorogentur, ita ut tempus illi hoc continuum ex legis tempore numeretur․ Quod si decem illi anni superesse videbuntur aut amplius, ulterius eum nihil desiderare conveniet, sed proprio labsu temporis decurrente ad triginta usque consummationem debere suo spatio esse contentum; sin annos quidem restare non dubium est, sed infra decem eorum intervalla concludi, nihilominus etiam sic eum spatium tantum oportebit accipere, ut decem integer numerus conpleatur; postque hanc definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere censuimus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit․
subscriptio dat․ xviii kal․ decemb․ const (antino) p (oli) victore v․ c․ cons․ (424 Nov.14)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
