Codex Theodosianus 4.12.1
inscriptio imp․ constantinus a․ ad probum.
CT.4.12.1pr. Si quæ mulieres liberæ vel a servis vel a quolibet alio vim perpessæ contra voluntatem suam servilis condicionis hominibus iunctæ sint, competenti legum severitate vindictam consequantur.
CT.4.12.1.1 Si qua autem mulier suæ sit immemor honestatis, libertatem amittat atque eius filii servi sint domini, cuius se contubernio coniunxit. Quam legem et de præterito custodiri oportet․
subscriptio p (ro) p (osita) kal․ april․ volusiano et anniano conss. (314 Apr․ 1)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
