Codex Theodosianus 4.10.2
inscriptio impp․ honorius et theodosius aa․ consulibus, prætoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt.
CT.4.10.2pr. post alia: liberti non modo adversus patronos non audiantur, verum etiam eandem quam patronis ipsis reverentiam præstent heredibus patronorum, quibus ingrati actio sic ut ipsis manumissoribus deferetur, si illi datæ sibi libertatis immemores nequitiam receperint servilis ingenii․
CT.4.10.2.1 Quod si delatores accusatoresve manumissorum heredumve esse præsumpserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante adhibitæ delationis exordium․ et cetera ..․
subscriptio dat․ viii id aug․ ravenna asclepiodoto et mariniano conss․ (423 Aug․ 6)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
