Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 3.7.1

De Nubtiis

inscriptio imppp․ valentin (ianus) , val (ens) et grat (ianus) aaa․ ad senatum

CT.3.7.1pr. Viduæ intra vicesimum et quintum annum degentes, etiamsi emancipationis libertate gaudent, tamen in secundas nubtias non sine patris sententia conveniant aut in obpugnatione․ Cessent itaque sequestres atque interpretes, taciti nuntii renuntiique corrupti. Nubtias nobiles nemo redimat, nemo sollicitet, sed publice consulatur adfinitas, adhibeatur frequentia procerum․

CT.3.7.1.1 Quod si in condicionis delectu mulieris voluntas certat sententiæ propinquorum, placet admodum, ut in pupillarum coniunctionibus sanctum est, habendo examini auctoritatem quoque iudiciariæ cognitionis adiungi, ut, si pares sunt genere ac moribus petitores, is potior æstimetur, quem sibi consulens mulier approbaverit․

CT.3.7.1.2 Sed ne forte hi, qui gradu proximo ad viduarum successiones vocantur, etiam honestas nubtias inpediant, si huius rei suspicio processerit, eorum volumus auctoritatem iudiciumque succedere, ad quos, etiamsi fatalis sors intercesserit, tamen hereditatis commodum pervenire non possit․

subscriptio dat․ xvii kal․ aug․ grat (iano) a․ ii et probo conss. (371Iul․ 16)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑