Codex Theodosianus 3.1.3
inscriptio imp․ iulianus a․ ad iulianum com (item) orient (is) ․
CT.3.1.3 Patrui mei Constantini constitutionem iubemus aboleri, qua præcepit, minores feminas consortio virorum copulatas sine decreti interpositione venditiones posse celebrare, si viri earum consensum pariter atque subscriptionem instrumentis putaverint esse præbendam, quoniam absurdum est maritos eis interdum inopes obligari, quum possint, venditionis iure ipso non valente res proprias recipere ab his, qui se illicitis contractibus miscuerunt. Vetus igitur ius revocamus, ut omnis venditio, quæcumque fuerit a minore viro sive femina sine decreti interpositione celebrata, nulla ratione subsistat․
subscriptio dat․ viii id․ decemb․ antioc (hiæ) mamertino et nevitta vv․ cc․ coss․ (362 Dec․ 6)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
