Codex Theodosianus 3.1.2
inscriptio imp․ constant (inus) a. ad gregorium.
CT.3.1.2pr. Qui comparat, censum rei comparatæ cognoscat: neque liceat alicui, rem sine censu vel comparare vel vendere․ Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit et id ab alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id quod dedit pretium fisco vindicante perdat․
CT.3.1.2.1 Id etiam placuit neminem ad venditionem rei cuiuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem contractus solemniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiamsi subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendæ proprietatis probatio compleatur․
CT.3.1.2.2 Nec inter emptorem et venditorem solemnia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depereat․
subscriptio dat․ prid․ non․ februar․ constant (ino) p (oli) , feliciano et titiano conss․ (337 Febr․ 4)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
