Codex Theodosianus 2.9.3
inscriptio impp․ arcad (ius) et hon (orius) aa․ rufino p (ræfecto) p (rætori) o
CT.2.9.3pr. Si quis maior annis adversum pacta vel transactiones nullo cogentis imperio, sed libero arbitrio et vol (un) tate confecta putaverit esse veniendum vel interpellando iudice (m) , vel supplicando principibus vel non implendo promissa ea, quæ in (vo) cato dei omnipotentis nomine eo auctore solidaverit, non sol (um) inuratur infamia, verum etiam actione privatus restituta poena, (quæ) pactis probatur inser (t) a, earum rerum et proprietate careat et (emo) lumento , quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecutus․ (Quæ) omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pact (i) iura servaverint.
CT.2.9.3.1 Eos etiam huius litis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem p (rin) cipum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum․
subscriptio dat․ v․ id․ oct․ constant (ino) p (oli) , olybrio et probino conss․ (395 Oct․ 11)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
