Codex Theodosianus 2.29.2.2
inscriptio imppp․ theod (osius) , arcad (ius) et honor (ius) aaa. rufino p (ræfecto) p (rætori) o.
CT.2.29.2pr. Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postularint et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quæ optaverint consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coarctandi sunt․
CT.2.29.2.1 Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel in ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat et contractus habebit perpetem firmitatem, quoniam conlatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur․
CT.2.29.2.2 Quod si prædia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quæ ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis et rem fuisse completam, gesta testentur; aliter enim ad novum dominum transire non possunt neque de veteri iure discedere․
CT.2.29.2.3 Quod si quis, dum solo commonitorio de suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiæ retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset․
subscriptio dat․ iv․ non․ mart․ constant (ino) p (oli) arcad (io) iii et honor (io) ii․ aa․ conss․ (394 Mart․ 4)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
