Codex Theodosianus 2.29.1
inscriptio imp․ iulianus a․ ad populum.
CT.2.29.1 Foedis commentis quæ bonorum merito deferuntur, quidam occupare meruerunt et, cum meruissent in republica quolibet pacto versari, repetendam sibi pecuniam, quam inhoneste solverant, imprudentius atque inhonestius arbitrantur: alii etiam, quæ tunc donaverant vel potius proiecerant ob immeritas causas, invadenda denuo crediderunt. Sed quia leges Romanæ huiusmodi contractus penitus ignorant, omnem repetendi eorum, quæ prodige nefarieque proiecerunt, copiam prohibemus․ Qui itaque repetere nititur vel repetisse convincitur, et quod dedit, apud suffragatorem eius manebit vel extortum restituet et alterum tantum fisci viribus inferre cogetur․
subscriptio dat․ kal․ febr․ constant (ino) p (oli) , mamertino et nevitta conss․ (362 Febr․ 1)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
