Codex Theodosianus 2.27.1
inscriptio imppp․ honor (ius) , theod (osius) et constantius aaa. palladio p (ræfecto) p (rætori) o․
CT.2.27.1pr. Super chirographis mortuorum hanc servari volumus perpetua observatione sententiam, ut, qui inter absentes intra hoc iuge quinquennium, inter præsentes vero biennium iudiciis competentibus non publicaverit cautiones, nec convenerit debitoris heredes, actione privetur․
CT.2.27.1.1 Hic tamen si intra tempora constituta processerit, absque ullo sequestrationis obiectu prius manum defuncti probare iubeatur: hoc enim toto iure cantatum est, ut scripturam prolator adfirmet; quam tamen adstrui non solum manus conlatione conveniet -quid enim aliud falsarius agit, quam ut similitudinem veritatis imitetur?- sed aliis multiplicibus documentis, ut probet, magnæ securitatis fuisse, quod siluit․ Nam si publicam iudiciorum aditionem amicitiarum forsitan impedivit adfectio, privatam saltim conventionem testis audivit, libertus aut servus agnovit, admonere etiam potuit sub mortis vicinitate languentem․
CT.2.27.1.2 Quod si se forsitan causetur absentem, maioribus adstrui potest conventio longinqua documentis, promissæ solutionis epistolare rescriptum․ Ac ne id ipsum, qui cautionem fingit, imitetur, producat in medium portitores, qui alternæ partis scripta confirment, a quibus tamen verum vel sacramento dignitas vel suppliciis terror exploret: quamvis ad inluminandam hereditarii debiti fidem et causas oporteat fnoris adprobari, et pecuniæ baiulos hinc inde produci. His ac talibus si destituetur taciturnitas longinqua documentis, in evidenti est veteratorum calumnias non solum repetitione privandas, verum etiam severitate cohibendas․
CT.2.27.1.3 Sed si viventis ante hanc legem facta cautio proferatur, quam suam neget ille qui petitur, sequestret pecuniam litigaturus ex falso. Cavendum est enim, ne inficiandi fomitem ministremus obnoxiis․ Quod tamen tunc conveniet custodiri, si inter præsentes utrosque viventes necdum viginti anni, inter absentes necdum triginta doceantur emensi․ Alioquin, si chirographi fides sub silentio iudiciariæ conventionis statutum tempus excesserit, probari prius debitum conveniet, tunc reposci, sequestrationis necessitate submota;
CT.2.27.1.4 sin vero suam quidem manum fateatur obnoxius, sed nihil sibi numeratum pro hac obligatione causetur, tunc chirographi discuti oportebit ætatem, ut, si iure delata contestationibus tempora debitor taciturnus exegit, cavillationis istius perdat obstaculum.
CT.2.27.1.5 De cetero vero sancimus, ut omnes deinceps cautiones intra duodecennium vim contestationis accipiant, quam debitor facta novatione promittat․
CT.2.27.1.6 Sed si mediis temporibus peregrinetur obnoxius, quo novationi longior obsit absentia, volumus creditorem ante duodecennium præstitutum aditis iudiciis edictum mereri auctoritatemque postibus debitoris adfigere, domesticas etiam convenire personas: nullus enim per tanta contestationum poterit documenta mentiri․ Quod ideo ante duodecennium iubemus agitari, ut per intervalla temporis longioris inclamatus advertat, confutari debere, si fides non agnoscitur petitorum, nec obesse iam post adscripta tempora creditori, si post has contestationum voces longa debitoris absentia vel redhibitio proteletur, vel novatio iusta ludatur․ Et quamvis nescire promulgata non liceat, per omnem hunc annum pendere iubemus edictum․
subscriptio dat․ v․ kal․ aug․ rav (enna) , eustathio et agricola conss․ (421 Iul․ 28)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
