Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 2.26.1

de finium regundorum

inscriptio imp․ constant (inus) a․ ad tertullianum v (irum) p (erfectissimum) comitem dioeceseos asianæ․

CT.2.26.1 Si quis super invasis sui iuris locis prior detulerit querimoniam, quæ finali cohæret cum proprietate controversiæ, prius super possessione quæstio finiatur et tunc agrimensor ire præcipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur․ Quod si altera pars locorum adepta dominium subterfugiendo moras attulerit, ne possit controversia definiri locorum ordine, electus agrimensor dirigatur ad loca, ut, si fidelis inspectio tenentis locum esse probaverit, petitor victus abscedat; at si controversia eius claruerit, qui primo iudiciis detulerit causam, ut invasor ille poena teneatur edicti, si tamen vi ea loca eundem invasisse constiterit․ Nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, ipsis solis cedere debent․

subscriptio dat․ viii k․ mart․ bessi gallicano et symmacho conss. (330 Febr․ 22)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑