Codex Theodosianus 2.19.2
inscriptio imp․ constant (inus) a. ad claudium præsidem daciæ.
CT.2.19.2 Licet legum auctoritas filiorum potius quam matrum personis voluit laborem incumbere, ut de inofficioso agentes intra præfinita tempora doceant nullo suo vitio factum nec offensionem se parentibus præstitisse, sed iugiter obsecutos, ut naturæ ipsius religio flagitabat, disciplinam illæsam inoffensamque servasse, ut his probatis removeant parentum voluntatem: tamen si mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa læsus matrem novissima læserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur, si tamen defuncto consanguinei agnati non sint superstites, an mater inhonestis factis atque indecentibus votis filium forte obsedit, insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica potius quam mater crederetur, hoc probato invita etiam acquiescat filii voluntati․
subscriptio dat․ viii․ id․ februar․ serdic (æ) , crispo ii et constantino ii cc․ conss․
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
