Codex Theodosianus 2.1.6
inscriptio imppp․ grat (ianus) , valentin (ianus) et theod (osius) aaa․ neoterio P (ræfecto) P (rætori) o.
CT.2.1.6 Exceptis his, quibus extra ordinem subvenitur, omnes iacturam litis incurrant, qui non ante in proprio foro iurgaverint, si quidem possint venire ad altioris iudicis notionem, cum iudicatum quod displicet appellatione excluserint: ita ut, si quis litigator se vel fastidio vel gratia cognitoris aut non auditum aut dilatum docuerit, et eius litis quæ protracta est æstimationem fisco nostro iudex præstet et in primores officii poena deportationis ilico deprometur․
subscriptio dat․ prid․ kal․ mai․ Mediol (ano) arcadio a․ i et bautone conss․ (385 Apr.30)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
