Codex Theodosianus 2.1.3
inscriptio imp․ constant (ius) a. et iulianus c․ ad taurum P (ræfectum) P (rætori) o.
CT.2.1.3 Non solum in agentes in rebus, sed in alios etiam cuiuslibet homines condicionis conpetentes vigoris aculei exserantur, si modo fuerit declaratum delicto eos obnoxios detineri․ Quicumque igitur aliquid inprobe turpiterque commiserit aut libidinis macula forte polluerit pudicitiam, debet ad eum ultio severitatis congruæ propagari, cum tamen direptionem videantur esse conquesti, qui gravia testantur esse admissa․ Quæ obnoxios claruerit invasisse, in duplum restituere conpellantur․
subscriptio dat et accepta viii kal․ octob․ constantio a․ ix et iuliano c․ ii․ conss․ (357 Sept․ 24)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
