Codex Theodosianus 2.1.12
inscriptio impp․ honor (ius) et theod (osius) aa․ consulibus, prætoribus, tribunis plebis, senatui suo sal (utem) dicunt.
CT.2.1.12 Post alia: in criminalibus causis senatus statuta iamdudum quinqueviralis iudicii forma servabitur․ In quo cum perfacile esse credamus optimos legere de summis, sortito tamen ad iudicium vocabuntur, ne de capite atque innocentia alterius iudicio electi iudicent․ et cetera․
subscriptio dat․ viii id․ aug․ rav (ennæ) , asclepiodoto et mariniano conss․ (423 Aug 6)
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
