Codex Theodosianus 16.8.28
inscriptio IMPP․ THEOD (OSIUS) ET VAL (ENTINI) ANUS AA․ BASSO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.8.28 Si iudæi vel samaritæ filius filiave seu nepos, unus aut plures, ad Christianæ religionis lucem de tenebris propriæ superstitionis consilio meliore migraverint, non liceat eorum parentibus, id est patri vel matri, avo vel aviæ, exheredare vel in testamento silentio præterire vel minus aliquid eis relinquere, quam poterant, si ab intestato vocarentur, adipisci․ Quod si ita forsitan evenerit, iubemus eum ab intestato rescissa voluntate succedere, libertatibus, quæ in eodem testamento datæ fuerint, si intra legitimum numerum sunt, suam obtinentibus firmitatem․ Si quid maximum crimen in matrem patremve, avum vel aviam tales filios vel nepotes commisisse aperte potuerit conprobari, manente in eos ultione legitima, si accusatio interea iure processerit, parentes tamen sub tali elogio, cui subpeditabunt probabilia et manifesta documenta, solam eis Falcidiam debitæ successionis relinquant, ut hoc saltem in honorem religionis electæ meruisse videantur, manente, ut diximus, criminum, si probata fuerint, ultione.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ VI ID․ APRIL․ R (A) V (ENNÆ) THEOD (OSIO) XII ET VAL (ENTINI) ANO II AA․ CONSS․ (426 Apr․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
