Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.8.24

DE IUDÆIS, CÆLICOLIS ET SAMARITANIS

inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ PALLADIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.8.24 In Iudaica superstitione viventibus adtemptandæ de cetero militiæ aditus obstruatur․ Quicumque igitur vel inter agentes in rebus vel inter palatinos militiæ sacramenta sortiti sunt, percurrendæ eius et legitimis stipendiis terminandæ remittimus facultatem, ignoscentes facto potius quam faventes, in posterum vero non liceat quod in præsenti paucis volumus relaxari․ Illos autem, qui gentis huius perversitati devincti armatam probantur adpetisse militiam, absolvi cingulo sine ambiguitate decernimus, nullo veterum meritorum patrocinante suffragio․ Sane iudæis liberalibus studiis institutis exercendæ advocationis non intercludimus libertatem et uti eos curialium munerum honore permittimus, quem prærogativa natalium et splendore familiæ sortiuntur․ Quibus cum debeant ista sufficere, interdictam militiam pro nota non debent æstimare.

subscriptio DAT․ VI ID․ MART․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) XII ET THEOD (OSIO) VIII AA․ CONSS․ (418 Mart․ 19).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑