Codex Theodosianus 16.8.2
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD ABLAVIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.16.8.2 Qui devotione tota synagogis Iudæorum patriarchis vel presbyteris se dederunt et in memorata secta degentes legi ipsi præsident, inmunes ab omnibus tam personalibus quam civilibus muneribus perseverent, ita ut illi, qui iam forsitan decuriones sunt, nequaquam ad prosecutiones aliquas destinentur, cum oporteat istiusmodi homines a locis in quibus sunt nulla compelli ratione discedere․ Hi autem, qui minime curiales sunt, perpetua decurionatus immunitate potiantur.
subscriptio DAT․ III KAL․ DECEMB․ CONSTANT (INO) P (OLI) GALLICANO ET SYMMACHO CONSS․ (a․ 330 Nov․ 29).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
