Codex Theodosianus 16.8.19
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ IOVIO PRÆFECTO PRÆTORIO.
CT.16.8.19 Cælicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicabit․ Ii nisi intra anni terminos ad dei cultum venerationemque Christianam conversi fuerint, his legibus, quibus præcepimus hæreticos adstringi, se quoque noverint adtinendos․ Certum est enim, quidquid a fide Christianorum discrepat, legi Christianæ esse contrarium․ Quam quidam adhuc, vitæ suæ etiam et iuris inmemores, adtrectare ita audent, ut de Christianis quosdam foedum cogant tætrumque iudæorum nomen induere․ Et quamvis qui hæc admiserint, priscorum principum legibus iure damnati sint, non tamen pænitet sæpius admonere, ne mysteriis Christianis inbuti perversitatem Iudaicam et alienam Romano imperio post Christianitatem cogantur arripere․ Ac si quisquam id crediderit esse temptandum, auctores facti cum consciis ad poenam præteritis legibus cautam præcipimus constringi, quippe cum gravius morte sit et inmitius cæde, si quis ex Christiana fide incredulitate Iudaica polluatur․ Et idcirco iubemus, ne ecclesiis quisquam nocens vel cuiusquam abducere fideli ac devota deo præceptione sancimus, sub hac videlicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem venire temptaverit, sciat, se ad maiestatis crimen esse retinendum.
subscriptio DAT․ KAL․ APRIL․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) VIII ET THEOD (OSIO) III AA․ CONSS․ (409 Apr․ 1).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
