Codex Theodosianus 16.7.ult
inscriptio IMPP․ THEODOSIUS ET VALENTINIANUS AA․ BASSO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O․ POST ALIA:
CT.16.7.7 Apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuæ accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago.
CT.16.7.7.1 Quibus quamvis præterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne quam, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem, sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur totumque ab intestato Christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur.
CT.16.7.7.2 In tantum autem contra huiusmodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruæ non negemus․ Nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum.
CT.16.7.7.3 Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos præsentibus insectamur oraculis, qui nomen Christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint, quorum etiam post mortem conprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur.
subscriptio DAT․ VII ID․ APRIL․ RAVENNÆ THEODOSIO XII ET VALENTINIANO II AA․ CONSS․ (426 Apr․ 7).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
