Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.7.3

DE APOSTATIS

inscriptio IMPPP․ GR (ATI) ANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD HYPATIUM P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.7.3 Christianorum ad aras et templa migrantium negata testandi licentia vindicamus admissum․ Eorum quoque flagitia puniantur, qui Christianæ religionis et nominis dignitate neglecta, iudaicis semet polluere contagiis․ Eos vero, qui Manichæorum nefanda secreta et scelerosos aliquando sectari maluere secessus, ea iugiter atque perpetuo poena comitetur, quam vel divalis arbitrii genitor Valentinianus adscribsit vel nostra nihilo minus sæpius decreta iusserunt․ Auctores vero persuasionis huius, qui lubricas mentes in proprium deflexerant consortium, eademque reos erroris huiuscemodi poena comitetur, quin etiam graviora plerumque pro motibus iudicum et qualitate commissi extra ordinem promi in nefarios sceleris huius artifices supplicia censemus.

CT.16.7.3.1 Sed ne vel mortuos perpetua vexet criminationis iniuria vel hereditariæ quæstiones temporum varietate longorum prorsus emortuæ in redivivos semper agitentur conflictus, huiuscemodi quæstionibus metam temporis adscribimus, ut, si quis defunctum violatæ atque desertæ Christianæ religionis accusat eumque in sacrilegia templorum vel in ritus Iudaicos vel ad Manichæorum dedecus transisse contendit eaque gratia testari minime potuisse confirmat, intra quinquennium iuge, quod inofficiosis actionibus constitutum est, proprias exerat actiones futurique iudici huiuscemodi sortiatur exordium, ut eodem in luce durante, cuius prævaricatio criminanda est, flagitii huius et sceleris præsens fuisse doceatur publica sub testificatione testatus, probet indicium, neque enim eam superno nomine tacitus præstitisse perfidiam sceleribus adquiescens prævaricationem deinceps tamquam ignarus accuset.

subscriptio DAT․ XII KAL․ IUN․ PATAVI MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS․ (383 Mai․ 21).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑