Codex Theodosianus 16.6.6
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ AD ANTHEMIUM P (RÆFECTUM) P (RÆTORI) O.
CT.16.6.6 Nullus rebaptizandi scelus adripiat nec eos, qui orthodoxorum ritu fuerint initiati, cæno profanatarum religionum hæreticorumque sordibus polluere moliatur․ Quod licet fidamus metu severissimæ interminationis a nullo penitus, ex quo interdictum est, fuisse conmissum, tamen, ut pravæ mentis homines ab inlicitis temperent vel coacti, volumus renovari, ut, si quis rebaptizasse, ex quo lex lata est, quempiam de mysteriis catholicæ sectæ fuerit detectus, una cum eo, quia piaculare crimen conmisit, si tamen criminis per ætatem capax sit cui persuasum sit, statuti prioris supplicio percellatur.
CT.16.6.6.1 Illud etiam, quod a retro principibus dissimulatum est et in iniuriam sacræ legis ab exsecrandis hominibus agitatur et ab his potissimum, qui, Novatianorum collegio desertores ac refugæ, auctores se quam potiores memoratæ sectæ haberi contendunt, quibus ex crimine nomen est, cum se Protopaschitas appellari desiderent, inultum esse non patimur․ Sed si alio die Novatiani, quam quo orthodoxorum antistites, prædicandum ac memorabilem sæculis diem paschæ duxerint celebrandum, auctores illius conventionis deportatio pariter ac proscribtio subsequatur, contra quos acrior etiam poena fuerat promulganda, si quidem hoc delicto etiam hæreticorum vesaniam superent, qui alio tempore quam quo orthodoxi paschæ festivitatem observantes alium pæne dei filium, non quem colimus venerantur.
subscriptio DAT․ XII KAL․ APRIL. CONST (ANTINO) P (OLI) LUCIO V․ C․ CONS․ (413 Mart․ 21).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
