Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.6.2

NE SANCTUM BAPTISMA ITERETUR

inscriptio IMPPP․ VALENS, GRATIANUS ET VAL (ENTI) NIANUS AAA․ AD FLORIANUM VIC (ARIUM) ASIÆ.

CT.16.6.2 Eorum condemnamus errorem, qui apostolorum præcepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes․ Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris iubebit absistere ecclesiis, quas contra fidem retinent, restitutis catholicæ․ Eorum quippe institutiones sequendæ sunt, qui apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt․ Nihil enim aliud præcipi volumus, quam quod evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit, sicut lege divali parentum nostrorum Constantini Constanti Valentiniani decreta sunt.

CT.16.6.2.1 Sed plerique expulsi de ecclesiis occulto tamen furore grassantur, loca magnarum domorum seu fundorum inlicite frequentantes; quos fiscalis publicatio conprehendet, si piaculari doctrinæ secreta præbuerint, nihil ut ab eo tenore sanctio nostra deminuat, qui dato dudum ad nitentium præcepto fuerat constitutus․ Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant virus impiæ disciplinæ.

subscriptio DAT․ XVI KAL․ NOV․ CONST (ANTINO) P (OLI) GRATIONA A․ IIII ET MEROBAUDE CONSS․ (377 Oct․ 17).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑