Codex Theodosianus 16.5.9
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ FLORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.9 Quisquis Manichæorum vitæ solitariæ falsitate coetum bonorum fugit ac secretas turbas eligit pessimorum, ita ut profanator atque corruptor catholicæ, quam cuncti suspicimus, disciplinæ legi subiugetur, ut intestabilis vivat, nihil vivus inpendat inlicitis, nihil moriens relinquat indignis, omnia suis non moribus, sed natura restituat aut proximis, si deerit legitima successio, melius regenda dimittat, fisci dominio deficiente agnatione sine fraude molitionis intellegat obligata․ Hæc de solitariis.
CT.16.5.9.1 Ceterum quos Encratitas prodigiali appellatione cognominant, cum Saccoforis sive Hydroparastatis refutatos iudicio, proditos crimine, vel in mediocri vestigio facinoris huius inventos summo supplicio et inexpiabili poena iubemus adfligi, manente ea condicione de bonis, quam omni huic officinæ inposuimus, a latæ dudum legis exordio․ Sublimitas itaque tua det inquisitores, aperiat forum, indices denuntiatoresque sine invidia delationis accipiat․ Nemo præscribtione communi exordium accusationis huius infringat․ Nemo tales occultos cogat latentesque conventus: agris vetitum sit, prohibitum moenibus, sede publica privataque damnatum.
CT.16.5.9.2 Ac summa exploratione rimetur, ut, quicumque in unum paschæ die non obsequenti religione convenerint, tales indubitanter, quales hac lege damnavimus, habeantur.
subscriptio DAT․ PRID․ KAL․ APRIL. CONST (ANTINO) P (OLI) ANTONIO ET SYAGRIO CONSS․ (382 Mart․ 31).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
