Codex Theodosianus 16.5.8
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ AD CLICHERIUM COMITEM ORIENTIS.
CT.16.5.8 Nullum Eunomianorum atque Arrianorum vel ex dogmate Æti in civitate vel agris fabricandarum ecclesiarum copiam habere præcipimus․ Quod si temere ab aliquo id præsumptum sit, domus eadem, ubi hæc constructa fuerint, quæ construi prohibentur, fundus etiam vel privata possessio protinus fisci nostri viribus vindicetur atque omnia loca fiscalia statim fiant, quæ sacrilegi huius dogmatis vel sedem receperint vel ministros.
subscriptio DAT․ XIIII KAL․ AUG․ CONST (ANTINO) P (OLI) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS․ (381 Iul․ 19).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
