Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.5.65

DE HÆRETICIS

inscriptio IMP․ THEOD (OSIUS) ET VAL (ENTINI) ANUS AA․ FLORENTIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.5.65 Hæreticorum ita est reprimenda insania, ut ante omnia quas ab orthodoxis abreptas tenent ubicumque ecclesias statim catholicæ ecclesiæ tradendas esse non ambigant, quia ferri non potest, ut, qui nec proprias habere debuerant, ab orthodoxis possessas aut conditas suaque temeritate invasas ultra detineant.

CT.16.5.65.1 Dein ut, si alios sibi adiungant clericos vel, ut ipsi æstimant, sacerdotes, decem librarum auri multa per singulos ab eo, qui fecerit et qui fieri passus sit vel, si paupertatem prætendant, de communi clericorum eiusdem superstitionis corpore vel etiam donariis ipsis extorta nostro inferatur ærario.

CT.16.5.65.2 Post hæc, quoniam non omnes eadem austeritate plectendi sunt, Arrianis quidem, Macedonianis et Apollinarianis, quorum hoc est facinus, quod nocenti meditatione decepti credunt de veritatis fonte mendacia, intra nullam civitatem ecclesiam habere liceat; Novatianis autem et Sabbatianis omnis innovationis adimatur licentia, si quam forte temptaverint; Eunomiani vero, Valentiniani, Montanistæ seu Priscillianistæ, Fryges, Marcianistæ, Borboriani, Messaliani, Euchitæ sive Enthusiastæ, Donatistæ, Audiani, Hydroparastatæ, Tascodrogitæ, Fotiniani, Pauliani, Marcelliani et qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerunt Manichæi nusquam in Romano solo conveniendi orandique habeant facultatem; Manichæis etiam de civitatibus expellendis, quoniam nihil his omnibus relinquendum loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria.

CT.16.5.65.3 Nulla his penitus præter cohortalinam in provinciis et castrensem indulgenda militia; nullo donationis faciendæ invicem, nullo testamenti aut voluntatis ultimæ penitus iure concesso; cunctisque legibus, quæ contra hos ceterosque, qui nostræ fidei refragantur, olim latæ sunt diversisque promulgatæ temporibus, semper viridi observantia valituris, sive de donationibus in hæreticorum factis ecclesias, sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis, sive de privatis ædificiis, in quæ domino permittente vel conivente convenerint, venerandæ nobis catholicæ vindicandis ecclesiæ, sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus, subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit; ita ut nec in publico convenire loco nec ædificare sibi ecclesias nec ad circumscribtionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et militari, curiarum etiam et defensorum et iudicum sub viginti librarum auri interminatione prohibendi auxilio․ Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quæ de militia et donandi iure ac testamenti factione vel neganda penitus vel in certas vix concessa personas poenisque variis de diversis sunt hæreticis promulgatæ, ita ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum.

CT.16.5.65.4 Nulli hæreticorum danda licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suæ superstitioni coniunctos, prohibendi catholicæ sequi religionem ecclesiæ․ Quod qui fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur, testamenti et donationis faciendæ utrique deneganda licentia.

CT.16.5.65.5 Quæ omnia ita custodiri decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut nulli cohercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit.

subscriptio DAT․ III KAL․ IUN․ CONST (ANTINO) P (OLI) FELICE ET TAURO CONSS․ (428 Mai․ 30).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑