Codex Theodosianus 16.5.61
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ ASCLEPIODOTO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.61 Omnis dubiæ interpretationis ambages hac sententia revocantes publicari præcipimus, quod lex, quæ super Eunomianis militare prohibitis ceterisque execrabilium religionum et professionum ritibus promulgata cognoscitur, nihil ad eos, qui cohortalini sunt, pertinet․ His enim sunt apparitionibus obligati, in quibus emensis militiæ stipendiis veterani primipili munus sustinere coguntur.
subscriptio DAT․ VI ID․ AUG․ EUDOXIOP (OLI) ASCLEPIODOTO ET MARINIANO CONSS․ (423 Aug․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
