Codex Theodosianus 16.5.60
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ ASCLEPIODOTO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.60 De hæreticis omnibus, quorum et errorem execramur et nomen, hoc est de Eunomianis Arrianis Macedonianis ceterisque omnibus, quorum sectas piissimæ sanctioni tædet inserere, quibus cunctis diversa sunt nomina, sed una perfidia, illa præcipimus debere servari, quæ divi avus et pater nostræ clementiæ constituerunt, scituris universis, quod, si in eodem furore permanserint, interminatæ poenæ erunt obnoxii.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ VI ID․ IUN․ CONST (ANTINO) P (OLI) ASCLEPIODOTOET MARINIANO CONSS․ (423 iun․ 8).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
