Codex Theodosianus 16.5.6
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ EUTROPIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.6 Nullus hæreticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio․ Sciant omnes etiam si quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum est, non valere.
CT.16.5.6.1 Arceantur cunctorum hæreticorum ab inlicitis congregationibus turbæ․ Unius et summi dei nomen ubique celebretur; Nicænæ fidei dudum a maioribus traditæ et divinæ religionis testimonio atque adsertione firmatæ observantia semper mansura teneatur; Fotinianæ labis contaminatio, Arriani sacrilegii venenum, Eunomianæ perfidiæ crimen et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur auditu.
CT.16.5.6.2 Is autem Nicænæ adsertor fidei, catholicæ religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et Christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine: qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat: apud quem intemeratæ fidei sensu viget incorruptæ trinitatis indivisa substantia, quæ Græci adsertione verbi ousia recte credentibus dicitur․ Hæc profecto nobis magis probata, hæc veneranda sunt.
CT.16.5.6.3 Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum veræ religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur․ Ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes hæreticos inlicitas agere intra oppida congregationes vetemus ac, si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubeamus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui Nicænam fidem tenent, catholicæ ecclesiæ toto orbe reddantur.
subscriptio DAT․ IIII ID․ IAN․ CONST (ANTINO) P (OLI) EUCHERIO ET SYAGRIO CONSS․ (381 Ian․ 10).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
