Codex Theodosianus 16.5.58
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ AURELIANO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O II.
CT.16.5.58 Domus Eunomianorum propriæ clericorum, quæ apud inclytam urbem habentur, fisci viribus addicantur, in quibus nefarios conventus habitos vel iteratum baptisma claruerit, quod in modum semel nati hominis semel a deo conceditur.
CT.16.5.58.1 Quod facinus ne etiam a ceteris hæreticis perpetretur, commonemus, similem exspectaturis poenam etiam aliis clericis hæreticis, si divinum baptisma nefarie crediderint iterandum:
CT.16.5.58.2 ne eo quoque extra poenam relegationis futuro, qui sponte adque ultro passus fuerit ad secundum se baptisma et geminata semel indultæ fidei mysteria inbui temere vel perperam devocari:
CT.16.5.58.3 Pari poena deportationis absque alicuius intercessione in Eunomianos clericos processura, si conventus exercere vel in hac inclyta urbe vel in provinciis, civitatibus ac territoriis vel creare ausi fuerint clericos pestiferi dogmatis vel creari.
CT.16.5.58.4 Confirmatis itaque prioribus legibus, quæ promulgatæ sunt tam circa inhibendos conventus Eunomianorum quam etiam circa interdictas novissimas voluntates aut liberalitates, illud addimus, ut, si qui de Eunomianis speciali beneficio meruerant, ut eis testamenti factio indulgeretur vel donandi vel accipiendi ex largitate licentia tribuatur, priventur hoc beneficio et pares ceteris sint, quibus pares sunt in dogmatis pravitate․ Nulli penitus testari liceat Eunomiano in Eunomianum, nulli eiusdem perversitatis ex testamento quicquam percipere eunomiani; nemo donet nec Eunomianus ab eunomiano liberalitatem prædii vel domus accipiat, etiamsi per interpositam alterius sectæ personam vel titulum venditionis imaginariæ fraus quædam legi fuerit excogitata․ Tantum hi, qui ab intestato venturi sunt ex legibus, in eorum hereditate succedant atque his locus pateat successionis, ad quos iura sanguinis legitimas intestatorum deferunt hereditates.
CT.16.5.58.5 Conventicula etiam eorum in domos si qua fuerint vel possessiones, pro norma generalium sanctionum ærario nostro absque dubio socientur sibi hoc inputante domino, qui interdictos coetus sciens passus est sub tecto proprio vel in prædio rustico exerceri.
CT.16.5.58.6 Illo incunctanter exsequendo, ut ubiubi repperti fuerint Eunomianorum clerici, qui auctores iterati baptismatis exstiterunt, conprehensi in perpetuum sub poena deportationis ad exilium deducantur.
CT.16.5.58.7 Etiam illo addendo, ut nemo Eunomianus vel militet vel provinciam sub administratione cuiuslibet officii suscipiat gubernandam.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ VIII ID․ NOV․ CONST (ANTINO) P (OLI) DD.NN․ HONOR (IO) X ET THEOD (OSIO) VI AA․ CONSS․ (415 Nov․ 6).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
