Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.5.54

DE HÆRETICIS

inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ IULIANO PROC (ONSULI) AFRIC (Æ) .

CT.16.5.54 Donatistas adque hæreticos, quos patientia clementiæ nostræ nunc usque servavit, conpetenti constituimus auctoritate percelli, quatenus evidenti præceptione se agnoscant et intestabiles et nullam potestatem alicuius ineundi habere contractus, sed perpetua inustos infamia a coetibus honestis et a conventu publico segregandos.

CT.16.5.54.1 Ea vero loca, in quibus dira superstitio nunc usque servata est, catholicæ venerabili ecclesiæ socientur, ita ut episcopi presbyteri omnesque antistites eorum et ministri spoliati omnibus facultatibus ad singulas quasque insulas adque provincias exulandi gratia dirigantur.

CT.16.5.54.2 Quisque autem hos fugientes propositam ultionem occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum fisci nostri conpendiis adgregandum et se poenam, quæ his proposita est, subiturum.

CT.16.5.54.3 Damna quoque patrimonii poenasque pecuniarias evidenter inponimus viris mulieribus, personis singulis et dignitatibus pro qualitate sui quæ debeant irrogari․ Si igitur proconsulari aut vicariano vel comitivæ primi ordinis quisque fuerit honore subcinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere fisci nostri utilitatibus adgregandas․ Ac ne id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotienscumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, totiens multam exigatur, et si quinquies eundem constiterit nec damnis ab errore revocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solida eius substantia ac de statu acerbius iudicemus.

CT.16.5.54.4 Huiusmodi autem condicionibus etiam honoratos reliquos obligamus, scilicet ut senator, qui nullo munitus extrinsecus privilegio dignitatis, inventus in grege Donatistarum centum lib (ras) solvat argenti, sacerdotales eandem summam cogantur exsolvere, decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones X solvant libras argenti, quicumque in hæresi maluerint permanere.

CT.16.5.54.5 Conductores autem domus nostræ si hæc in prædiis venerabilis substantiæ uti permiserint, tantum pensione poenæ nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt․ Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacræ definitionis adstringet.

CT.16.5.54.6 Conductores vero privatorum si permiserint in isdem prædiis conventicula haberi vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum, referatur per iudices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacræ iussionis evadere, aut errantes corrigere aut perseverantes commutare ac tales prædiis suis præbere rectores, qui divina præcepta custodiant․ Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatæ præceptionis auctoritate multentur, ut, quod ad conpendia eorum pervenire poterat, sacro iungatur ærario.

CT.16.5.54.7 Officiales autem diversorum iudicum si in hoc errore fuerint deprehensi, ad triginta lib (rarum) argenti inlationem poenæ nomine teneantur, ita ut, si quinquies condemnati abstinere noluerint, coherciti verberibus exilio mancipentur.

CT.16.5.54.8 Servos vero et colonos cohercitio ab huiusmodi ausibus severissima vindicabit․ Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte multentur.

CT.16.5.54.9 Adque omnia, quæ ex huiusmodi generibus hominum locisque colligi poterunt, ad largitiones sacras ilico dirigantur.

subscriptio DAT․ XV KAL․ IUL․ R (A) V (ENNÆ) CONSTANTIO ET CONSTANTE CONSS․ (414 Iun․ 17).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑