Codex Theodosianus 16.5.52
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ SELEUCO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.52 Cassatis, quæ pragmaticis vel adnotatione manus nostræ potuerint impetrari, et manentibus his, quæ iam dudum super hoc definita sunt, et veterum principum sanctione servata, nisi ex die prolatæ legis omnes Donatistæ, tam sacerdotes quam clerici laicique, catholicæ se, a qua sacrilege descivere, reddiderint, tunc inl (ustres) singillatim poenæ nomine fisco nostro auri pondo quinquaginta cogantur inferre, spectabiles auri pondo quadraginta, senatores auri pondo triginta, clarissimi auri pondo viginti, sacerdotales auri pondo triginta, principales auri pondo viginti, decuriones auri pondo quinque, negotiatores auri pondo quinque, plebei auri pondo quinque, circumcelliones argenti pondo decem.
CT.16.5.52.1 Qui nisi a conductoribus, sub quibus conmanent, vel procuratoribus executori exigenti fuerint præsentati, ipsi teneantur ad poenam, ita ut nec domus nostræ homines ab huiuscemodi censura habeantur inmunes.
CT.16.5.52.2 Uxores quoque eorum maritalis segregatim multa constringat.
CT.16.5.52.3 Eos enim, quos nequaquam inlata damna correxerint, facultatum omnium publicatio subsequetur.
CT.16.5.52.4 Servos etiam dominorum admonitio vel colonos verberum crebrior ictus a prava religione revocabit, ni malunt ipsi ad prædicta dispendia, etiam si sunt catholici, retineri.
CT.16.5.52.5 Clerici vero ministrique eorum ac perniciosissimi sacerdotes, ablati de Africano solo, quod ritu sacrilego polluerunt, in exilium viritim ad singulas quasque regiones sub idonea prosecutione mittantur, ecclesiis eorum vel conventiculis prædiisque, si qua in eorum ecclesias hæreticorum largitas prava contulit, proprietati potestatique catholicæ, sicut iam dudum statuimus, vindicatis.
subscriptio DAT․ III KAL․ FEB․ R (A) V (ENNÆ) HONOR (IO) VIIII ET THEOD (OSIO) V AA․ CONSS․ (412 Ian․ 30).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
