Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.5.46

DE HÆRETICIS

inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ THEODORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O II․ POST ALIA:

CT.16.5.46 Ne Donatistæ vel ceterorum vanitas hæreticorum aliorumque eorum, quibus catholicæ communionis cultus non potest persuaderi, iudæi adque gentiles, quos vulgo paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint iudices universi præceptis earum fideli devotione parendum et inter præcipua curarum quidquid adversus eos decrevimus non ambigant exsequendum․ Quod si quisquam iudicum peccato coniventiæ exsecutionem præsentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostræ clementiæ subiturum, officium quoque suum, quod saluti propriæ contempta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus condemnatione viginti librarum auri plectendum․ Ordinis quoque viri si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum, deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros.

subscriptio DAT․ XVIII KAL․ FEB․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) VIII ET THEOD (OSIO) III AA․ CONSS․ (409 ian․ 15).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑