Codex Theodosianus 16.5.43
inscriptio IMPP․ HONORIUS ET THEOD (OSIUS) AA․ CURTIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.5.43 Omnia, quæ in Donatistas, qui et Montenses vocantur, Manichæos sive Priscillianistas vel in gentiles a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in executionem plenissimam effectumque deduci, ita ut ædificia quoque vel horum vel Cælicolarum etiam, qui nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur․ Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint vel catholicorum communionem refugerint scævæ religionis obtentu, quamvis Christianos esse se simulent.
subscriptio ET CETERA․ DAT․ XVII KAL․ DEC․ ROM (Æ) BASSO ET PHILIPPO CONSS․ (408 [407] Nov․ 15).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
