Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.5.41

DE HÆRETICIS

inscriptio idem aaa.? IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ PORFYRIO PROC (ONSULI) AFRIC (Æ) .

CT.16.5.41 Licet crimina soleat poena purgare, nos tamen pravas hominum voluntates admonitione pænitentiæ volumus emendare․ Quicumque igitur hæreticorum, sive Donatistæ sint sive Manichæi vel cuiuscumque alterius pravæ opinionis ac sectæ profanis ritibus adgregati, catholicam fidem et ritum, quem per omnes homines cupimus observari, simplici confessione susceperint, licet adeo inveteratum malum longa ac diuturna meditatione nutriverint, ut etiam legibus ante latis videantur obnoxii, tamen hos, statim ut fuerint deum simplici religione confessi, ab omni noxa absolvendos esse censemus, ut ad omnem reatum, seu ante contractus est seu postea quod nolumus contrahitur, etiamsi maxime reos poena videatur urgere, sufficiat ad abolitionem errorem proprio damnavisse iudicio et dei omnipotentis nomen, inter ipsa quoque pericula requisitum, fuisse conplexum, quia nusquam debet in miseriis invocatum religionis deesse subsidium․ Ut igitur priores quas statuimus leges in excidium sacrilegarum mentium omni executionis urgueri iubemus effectu, ita hos, qui simplicis fidem religionis licet sera confessione maluerint, censemus datis legibus non teneri․ Quæ ideo sanximus, quo universi cognoscant nec profanis hominum studiis deesse vindictam et ad rectum redundare cultum legum quoque adesse suffragium.

subscriptio DAT․ XVII KAL․ DEC․ ROM (Æ) HONORIO VII ET THEODOSIO II AA․ CONSS․ (407 Nov․ 15).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑