Codex Theodosianus 16.5.40
inscriptio idem aaa.? IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ SENATORI P (RÆFECTO) U (RBI) .
CT.16.5.40 Quid de donatistis sentiremus, nuper ostendimus․ Præcipue tamen Manichæos vel Frygas sive Priscillianistas meritissima severitate persequimur․ Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris.
CT.16.5.40.1 Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia quod in religionem divinam conmittitur, in omnium fertur iniuriam.
CT.16.5.40.2 Quos bonorum etiam publicatione persequimur, quæ tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur․ quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur.
CT.16.5.40.3 Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente.
CT.16.5.40.4 Præterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuique convicto relinquimus facultatem.
CT.16.5.40.5 In mortem quoque inquisitio tendit․ Nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non inmerito et hic debet subire iudicium․ Ergo et suprema illius scribtura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatis qui aut Manichæus aut Fryga aut Priscillianista fuisse convincitur, hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius conprehensos condicione servata: alioquin nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam pænitentibus damus.
CT.16.5.40.6 Servos etiam extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum revertentes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint.
CT.16.5.40.7 Prædium, quo se huiusmodi hominum coetus, domino, etsi non communione criminis inplicato, sciente tamen nec prohibente, contraxit, patrimonio nostro societur, ac, si dominus ignoravit, actor vel procurator possessionis cohercitus plumbo perpeti metallorum operi deputetur, conductor, si idoneus est, deportabitur.
CT.16.5.40.8 Rector provinciæ, si hæc crimina dissimulatione vel gratia delata distulerit aut convicta neglexerit, sciat se multa viginti librarum auri feriendum․ Defensores quoque et principales urbium singularum nec non et officia provincialia decem librarum auri poena constringet, nisi in his, quæ a iudicibus super hoc præcepta fuerint, exsequendis et sagacissimam curam et sollertissimam operam commodarint.
subscriptio DAT․ VIII KAL․ MART․ ROM (Æ) HONORIO VII ET THEODOSIO II AA․ CONSS․ (407 Febr․ 22).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
