Codex Theodosianus 16.5.36
inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ EUTYCHIANO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O
CT.16.5.36 Eunomianis poenam adimendæ testamenti factionis peregrinorumque mutandæ condicionis remittimus․ Patimur eos et donandi e suis facultatibus, ut velint, et dono rursus ab aliis accipiendi habere liberam potestatem.
CT.16.5.36.1 Conciliis vero abstineant, coetus inlicitos derelinquant et sciant sibi interdictas esse collectiones aut poenas paratas, ita ut fundi procurator vel domus urbanæ villicus, in quibus profana mysteria fuerint celebrata, ultimo supplicio feriantur ipsaque possessio et domus fisco vindicetur, si sciente domino et non prohibente nostræ iussioni fuerit obnisum.
CT.16.5.36.2 Præterea ministri sceleris, quos falso nomine suo antistites vocant, si in collectione aliqua fuerint conprehensi, deportentur omnibus bonis ablatis.
subscriptio DAT․ PRID․ NON․ IUL․ CONST (ANTINO) P (OLI) THEODORO V․ C․ CONS․ (399 Iul․ 6).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
