Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.5.25

DE HÆRETICIS

inscriptio IMPP․ ARCAD (IUS) ET HONOR (IUS) AA․ RUFINO P P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.5.25 Omnes poenas, cuncta supplicia, quæ sanctionibus divæ recordationis genitoris nostri adversum hæreticorum sunt pertinacem spiritum constituta, nostro etiam decreto reparantes decernimus, quidquid etiam his est contra meritum delinquentum spe correctionis speciali quadam sanctione concessum, id irritum esse.

CT.16.5.25.1 Eunomianorum vero perfidam mentem et nequissimam sectam speciali commemoratione damnamus statuimusque omnia, quæ contra illorum vesaniam decreta sunt, inlibata custodiri, illud addentes, ne quis memoratæ sectæ militandi aut testandi vel ex testamento sumendi habeat facultatem, ut sit omnibus commune damnum, quibus etiam communis est religionis furor, cessante videlicet, si quid a patre nostro quibusdam fuerat super testandi iure beneficio speciali concessum.

subscriptio DAT․ III ID․ MAR․ CONST (ANTINO) P (OLI) OLYBRIO ET PROBINO CONSS․ (395 Mart․ 13).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑