Codex Theodosianus 16.5.17
inscriptio IMPPP․ VAL (ENTINI) ANUS, THEOD (OSIUS) ET ARCAD (IUS) AAA․ TATIANO P (RÆFECT) O P (RÆTORI) O.
CT.16.5.17 Eunomiani spadones nec faciendi nec adipiscendi habeant licentiam testamenti․ Quod circa omnes, quos vivos lex invenerit, volumus custodiri nec quemquam præteritæ cuiuspiam voluntatis privilegio defensari, cum, seu facta prius testamenta seu infecta doceantur, post hanc nostri oraculi sanctionem non habeant possidendi licentiam, non petendi, non etiam relinquendi heredem nomine principali, non fideicommissario, non legatario, non tacito fideicommisso vel quamcumque in huiuscemodi negotiis nuncupationem iuris ordo constituit: sed omnia, quæ talium esse vel futura esse constiterit, ut caduca fisci nostri viribus vindicentur․ Nihil ad summum habeant commune cum reliquis.
subscriptio DAT․ IIII NON․ MAI․ MED (IOLANO) TIMASIO ET PROMOTO CONSS․ (389 Mai․ 4).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
