Codex Theodosianus 16.5.12
inscriptio IMPPP․ GRATIANUS, VAL (ENTINI) ANUS ET THEOD (OSIUS) AAA․ POSTUMIANO P (RÆFECT) O P (RÆTORI) O.
CT.16.5.12 Vitiorum institutio deo atque hominibus exosa, Eunomiana scilicet, Arriana, Macedoniana, Apollinariana ceterarumque sectarum, quas veræ religionis venerabili cultu catholicæ observantiæ fides sincera condemnat, neque publicis neque privatis aditionibus intra urbium adque agrorum ac villarum loca aut colligendarum congregationum aut constituendarum ecclesiarum copiam præsumat, nec celebritatem perfidiæ suæ vel sollemnitatem diræ communionis exerceat, neque ullas creandorum sacerdotum usurpet adque habeat ordinationes․ Eædem quoque domus, seu in urbibus seu in quibuscumque locis paschæ turbæ professorum ac ministrorum talium colligentur, fisci nostri dominio iurique subdantur, ita ut ii, qui vel doctrinam vel mysteria conventionum talium exercere consuerunt, perquisiti ab omnibus urbibus ac locis propositæ legis vigore constricti expellantur a coetibus et ad proprias, unde oriundi sunt, terras redire iubeantur, ne quis eorum aut commeandi ad quælibet alia loca aut evagandi ad urbes habeat potestatem․ Quod si neglegentius ea, quæ serenitas nostra constituit, impleantur, officia provincialium iudicum et principales urbium, in quibus coitio vetitæ congregationis reperta monstrabitur, sententiæ damnationique subdantur.
subscriptio DAT․ III NON․ DEC․ CONST (ANTINO) P (OLI) MEROBAUDE II ET SATURNINO CONSS․ (383 Dec․ 3).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
