Codex Theodosianus 16.5.1
inscriptio IMP․ CONSTANTINUS A․ AD DRACILIANUM.
CT.16.5.1 Privilegia, quæ contenplatione religionis indulta sunt, catholicæ tantum legis observatoribus prodesse oportet․ Hæreticos autem atque schismaticos non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subici.
subscriptio P (RO) P (OSITA) KAL․ SEPT․ GERASTO CONSTANTINO A․ VII ET CONSTANTIO C․ CONSS․ (326 Sept․ 1).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
