Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.2.42

DE EPISCOPIS, ECCLESIIS ET CLERICIS

inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) MONAXIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.

CT.16.2.42 Quia inter cetera Alexandrinæ legationis inutilia hoc etiam decretis scribtum est, ut reverentissimus episcopus de Alexandrina civitate aliquas …….․ non exire, quod quidem terrore eorum, qui parabalani nuncupantur, legationi insertum est, placet nostræ clementiæ, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus habeant.

CT.16.2.42.1 Præterea eos, qui parabalani vocantur non plus quam quingentos esse præcipimus, ita ut non divites et qui hunc locum redimant, sed pauperes a corporatis pro rata alexandrini populi præbeantur, eorum nominibus viro spectabili præfecto augustali videlicet intimatis et per eum ad vestram magnitudinem referendis.

CT.16.2.42.2 Quibus neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiæ locum neque ad iudicium adcedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint, aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato, sub ea definitione, ut, si quis eorum hæc violaverit, et brevibus parabalani eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur.

CT.16.2.42.3 Loco autem mortuorum viro spectabili p (ræ) f (ecto) Augustali subrogandi dedimus potestatem sub ea condicione, quæ superius designatur.

subscriptio DAT․ III KAL․ OCTOB․ CONSTAN (TINO) P (OLI) THEOD (OSIO) A․ VII ET PALLADIO CONSS․ (416 Sept․ 29).

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑