Codex Theodosianus 16.2.41
inscriptio IMPP․ HONOR (IUS) ET THEOD (OSIUS) AA․ MELITIO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O.
CT.16.2.41 Clericos non nisi aput episcopos accusari convenit․ Igitur si episcopus vel presbyter, diaconus et quicumque inferioris loci Christianæ legis minister aput episcopos, si quidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, sive ille sublimis vir honoris sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus laudabilis intentionis arripiet, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre․ Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturæ famæ propriæ subiacere, ut damno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienæ verecundiæ inpune insidiari saltem de cetero non licere․ Nam sicut episcopos presbyteros diaconos ceterosque, si his obiecta conprobari potuerint, maculatos ab ecclesia venerabili æquum est removeri, ut contempti post hæc et miseræ humilitatis inclinati despectu iniuriarum non habeant actionem, ita similis videri debet iustitiæ, quod adpetitæ innocentiæ moderatam deferri iussimus ultionem․ Ideoque huiusmodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
subscriptio DAT․ III ID․ DEC․ RAV (ENNÆ) HONOR (IO) VIIII ET THEOD (OSIO) V AA․ CONSS. (412 Dec․ 11).
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
