Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Theodosianus 16.2.39

DE EPISCOPIS, ECCLESIIS ET CLERICIS

inscriptio IMPPP․ ARCAD (IUS) , HONOR (IUS) AA․ THEODORO P (RÆFECTO) P (RÆTORI) O II.

CT.16.2.39 Quemcumque clericum indignum officio suo episcopus iudicaverit et ab ecclesiæ ministerio segregaverit, aut si qui professum sacræ religionis obsequium sponte dereliquerit, continuo eum curia sibi vindicet, ut liber illi ultra ad ecclesiam recursus esse non possit, et pro hominum qualitate et quantitate patrimonii vel ordini suo vel collegio civitatis adiungatur: modo ut quibuscumque apti erunt publicis necessitatibus obligentur, ita ut colludio quoque locus non sit․ Per singulos igitur binæ libræ auri inferendæ ærario nostro a decemprimis curialibus exigantur, si aliquibus inlicitam conniventiam et colludia foeda præstiterint, hominibusque improbissimis ab omnibus officiis militiæ aditus obstruatur.

subscriptio DAT․ V․ KAL․ DEC․ RAV (ENNÆ) , BASSO ET PHILIPPO CONSS․ (408 Nov․ 27)

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑